Charter Document - 05030688
Charter Number: | 05030688 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater Guerinus dictus abbas Vallium Sarnaii totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis quod nos vendidimus et venditionis nomine concessimus Roberto dicto de Dyepe pro precio decem librarum parisiensium tres pecias vinearum sitarum in parrochia de Vernoliolo in censiva et dominio Petri de Gozangres armigeri de quibus tribus peciis vinearum due pecie site sunt in vigneto de Vignoliis quarum una pecia continet circa dimidium arpentum situm juxta vineam Galteri de Valle altera autem continens quarterium et dimidium sita est super viccum de Bavaincurie juxta vineam nostram de Quarreria tertia siquidem sita in loco qui dicitur les Forniaus juxta vineam Guillelmi dicti Laceron continet unum quarterium quas quidem tres pecias vinearum tenebamus et possidebamus tempore dicte venditionis ex donatione nobis facta in elemosinam a Symone dicto Aurri et Hodearde ejus uxore quas vineas dicto Roberto ut dictum est venditas quittamus eidem jus proprietatem et possessionem in ipsum emptorem penitus transferendo promittentes [] In cujus rei testimonium et munimen predicto Roberto presentes litteras sigilli nostri impressione dedimus consignatas Datum anno Domini MCC sexagesimo septimo mense decembri