Charter Document - 05030686

Charter Document - 05030686


Charter Number: 05030686
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1267
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Johannes Morelli vendidit et nomine venditionis concessit Thome Anglici de Bercheriis servienti monachorum Vallium Sarnaii quamdam plateam quam dictus Johannes dicebat se habere apud Bercherias la Meingot justa domum dictorum monachorum moventem ex hereditate dicti Johannis sitam utdicitur in censiva dictorum religiosorum et Stephani Carbonnarii pro tresdecim libris carnotensibus [] Maria vero uxor dicti Johannis quitavit dicto emptori et ejus heredibus seu successoribus per fidem suam in manu nostra prestitam de assensu et voluntate dicti Johannis mariti sui non vi nec dolo ad hoc inducta immo spontanea voluntate quidquid juris ipsa in dicta platea vendita habebat vel habere poterat vel debebat ratione dotis seu dotalicii seu quacunque alia racione Preterea Jaquelina relicta Gilonis majoris de Bercheriis dictam vendicionem coram nobis voluit laudavit et concessit et dicto emptori quidquid juris in ea habebat seu habere poterat racione dotis seu dotalicii seu alia quacunque racione quittavit et ejusdem emptoris heredibus promittens [] In cujus rei testimonium et munimen ad peticionem dictarum personarum presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum Datum anno Domini MCC sexagesimo septimo mense octobri