Charter Document - 05030684
| Charter Number: | 05030684 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis R[aginaldus] officialis Carnotensis salutem in Domino Notum facimus quod Symon presbiter de Leprosaria Nealphe confessus est se dedisse et concessisse ob remedium anime sue et matris sue in puram elemosinam donacione facta inter vivos et eciam concessione quinquaginta libras parisienses religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii capiendas et habendas ab eisdem abbate et conventu post obitum ipsius presbiteri super bonis ipsius pro quibus quinquaginta libris idem presbiter ex certa scientia omnia bona sua presencia et futura mobilia et immobilia eisdem religiosis coram nobis penitus obligavit ad quoscunque devenerint possessores promitiens [] Datum anno Domini MCC sexagesimo septimo mense augusti
