Charter Document - 05030681

Charter Document - 05030681


Charter Number: 05030681
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1267
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Vallium Sarneii salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducitur effectum Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris romanis pontificibus sive per privilegia seu alias indulgentias vobis aut monasterio vestro concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas sicut eas juste ac pacifice obtinetis vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Datum Perusii XI kalendas martii pontificatus nostri anno secundo