Charter Document - 05030675

Charter Document - 05030675


Charter Number: 05030675
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1266
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis soror Agnes dicta abbatissa Sancti Antonii Parisiensis totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverint universi quod nos pensata utilitate domus nostre duodecim arpenta terre arabilis continua vel circiter que habemus in parrochia de Sancto Ferriolo tradidimus viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii a festo sancti Remigii proximo venturo usque ad duodecim annos quodlibet arpentum sub annuo censu triginta denariorum parisiensium nobis singulis annis in festo sancti Remigii persolvendorum que quidem duodecim arpenta libera sunt et quitta ab omni honere et costuma preter decimam consuetam Dicti vero religiosi tenentur nobis restituere terram nostram predictam in eque bono statu sicuti modo est completo termino predicto nisi forte de nostra et ipsorum voluntate prefatum terminum contigerit prorogari Insuper notum facimus quod nos eisdem religiosis tenemur in viginti solidis parisiensibus annuatim quos habent et habere debent per manum nostram in pedagio de Essona ex dono bone memorie domini Ferrici dicti Beliart militis quos viginti solidos in solutione dicti debiti in quo nobis tenentur pro terra antedicta annis singulis volumus computari Quod ut ratum permaneat sepe dictis religiosis presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas Actum anno Domini millesimo ducentesimo LX sexto mense junio