Charter Document - 05030674
| Charter Number: | 05030674 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1266 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Pissiacensis in ecclesia Carnotensi salutem in Domino Noveritis quod Philippus dictus Picardus de Meriaco ex devocione quam habebat ut dicebat erga religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarnaii confessus fuit se contulisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam donatione facta inter vivos sine spe revocandi dictis religiosis et eorumdem monasterio omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura acquisita et acquirenda retento tamen penes se in bonis predictis quamdiu vixerit usufructu et fide media promisit dictus Philippus quod contra donationem predictam per se vel per alium non veniet in futurum renuncians [] In cujus rei testimonium et memoriam presentes litteras sigilli nostri munimine dictorum religiosorum procuratori ad petitionem dicti Philippi tradidimus roboratas Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto mense maio
