Charter Document - 05030673

Charter Document - 05030673


Charter Number: 05030673
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi presentes et futuri quod Galterus Faber assensu et voluntate Aelicie uxoris mee et heredum meorum vendidi et concessi Andree dicto Boudin unam peciam terre que sita est inter terram Laurencii dicti Guibert ex una parte et terram Martini dicti Baudouin ex altera tenendam et in perpetuum possidendam eidem Andree et heredibus suis libere quiete et pacifice absque ulla mei vel heredum meorum reclamatione pro viginti octo solidis parisiensibus meis quitis quos inde pre manibus recepi salvo jure capitalium dominorum Hanc autem venditionem et concessionem sicut superius expressum est ego prenominatus Galterus et heredes mei predicto Andree et heredibus suis contra omnes tenemur garantizare fide mea prestita corporali Quod ut ratum et stabile permaneat in posterum ego prefatus Galterus presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCLX sexto die mercurii post Inventionem sancte Crucis testibus hiis Laurentio barbitonsore clerico Johanne Farsiel Ricardo le Telier et pluribus aliis