Charter Document - 05030668
Charter Number: | 05030668 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis ego Johannes de Corbeio miles salutem in Domino Noveritis me voluisse et concessisse quod viri religiosi abbas et conventus Vallium Sarneii et eorum successores pro salute anime mee et antecessorum meorum teneant et possideant in manu mortua in perpetuum quamdam masuram quam habent in meo feodo sitam in parrochia sancte Marie Vernonis in vico sancti Jacobi sicut se proportat inter domum que fuit Ausendis pastillarie ex una parte et domum que fuit Ameline Noire Boele ex altera abbutantem ad viam publicam ex una parte et manerium dictorum religiosorum ex altera salvis tamen quatuor solidis parisiensibus annui redditus quos dicti religiosi et eorum successores tenentur solvere annuatim michi et heredibus meis in festo sancti Remigii de dicta masura tali modo quod si dicti religiosi vel eorum successores in solucione dictorum quatuor solidorum parisiensium annui redditus ad terminum predictum defecerint ego et mei heredes in dicta masura nostram plenariam poterimus facere justiciam pro predicto redditu Et ego et mei heredes tenemur deinceps dictam masuram predictis religiosis et eorum successoribus per redditum supradictum contra omnes garantizare Et quod hoc firmum et stabile permaneat et duret im posterum presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCLX quinto mense marcii