Charter Document - 05030658
| Charter Number: | 05030658 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constituti Johannes dictus de Parisius barberius et Sedilia ejus uxor Aufredus Gauterius et Clemencia ejus uxor Petrus Gauterius et Ysabellis ejus uxor et coram Johanne Anselli et Theobaldo de Fontaneto clericis nostris juratis ad hoc a nobis specialiter destinatis quibus fidem adhibemus constitutus Vincencius frater dictorum Petri et Clementis infirmus corpore sana tamen mente ut prima facie apparebat asseruerunt in jure quod ipsi habebant tenebant et possidebant Parisius communiter et pro indiviso quandam domum cum ejus appendiciis sitam ultra Parvum Pontem in vico qui dicitur wlgariter vicus de Versalliis que domus fuit defuncti Guillelmi barberii et Mabilie ejus uxoris matris dictorum Petri Clementis et Vincencii contiguam domui Roberti dicti Norrais ex una parte et domui Heimerici clerici ex altera in censiva ecclesie beate Marie Parisiensis ad quatuor solidos parisienses tantummodo ut dicebant censuales Quam siquidem domum cum ejusdem domus appendiciis recognoverunt et confessi sunt in jure se vendidisse et nomine vendicionis ex nunc im perpetuum quittavisse venerabili viro magistro Radulpho de Gonessia thesaurario ecclesie beati Ylarii Pictaviensis et ejus heredibus pro quadraginta libris turonensibus [] In cujus rei testimonium sigillum curie Parisiensis presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini millesimo CCLX quinto mense augusto
