Charter Document - 05030652

Charter Document - 05030652


Charter Number: 05030652
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie archidiaconi Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Hemericus dictus Caignole et Ysabellis ejus uxor vendiderunt et nomine venditionis concesserunt ad usus et consuetudines carnotenses religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnei pro precio sexdecim librarum turonensium quinque minas terre semeure quas dicebant dicti venditores se habere sitas apud Bercheriasla Meingot juxta terram Johannis de Monte Gravardi et decem denarios minuti census percipiendos et habendos a dictis religiosis annuatim in villa de Bercheriis predicta et medietatem cujusdam campi partagii trium sextariorum terre semeure quam terram Dyonisius de Bercheriis tenet et possidet ut suam ut dicitur sitam in duobus peciis in Clauso Hungerii que omnia sita sunt ut dicitur in censiva dictorum religiosorum Que omnia supradicta vendita ut dictum est dictis religiosis cum omni jure dominio proprietate et possessione que in eis habebant dicti venditores seu habere poterant ex quacunque ratione sive causa quitaverunt coram nobis penitus dictis religiosis in futurum predicta jus dominium possessionem et proprietatem in dictos religiosos emptores penitus transferendo Et promiserunt dicti venditores [] In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum curie nostre duximus apponendum Datum anno Domini MCCLX quarto die sabbati post Oculi mei mense marcio