Charter Document - 05030650
Charter Number: | 05030650 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes et futuri qnod ego Andreas dictus Bodin d'Aties pro salute anime mee et antecessorum meorum dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et abbatie beate Marie Vallium Sarnaii et monachis ibi Deo servientibus medietatem cujusdam domus quam habebam in vico sancti Jacobi de Vernone sitam inter domum Roberti Dosusle ex una parte et domum que fuit Johannis de Porta ex altera tenendam et in perpetuum possidendam prefatis monachis et successoribus suis quiete et pacifice absque reclamatione aliqua mei vel heredum meorum in posterum facienda salvo tamen jure capitalium dominorum Hanc autem donationem et concessionem ego dictus Andreas et heredes mei dicte abbacie et monachis ibi Deo deservientibus contra omnes gentes garantizare tenemur Et ut hoc firmum et stabile permaneat in posterum ego dictus Andreas presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Et propter majorem hujus rei certitudinem et confirmationem sigillum capituli ecclesie beate Marie de Vernone presenti carte una cum sigillo meo apponi procuravi Actum anno Domini MCCLX quarto die mercurii ante festum apostolorum Symonis et Jude