Charter Document - 05030648

Charter Document - 05030648


Charter Number: 05030648
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1264
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi presentes et futuri quod ego Andreas dictus Boudin de Aties pro salute anime mee et antecessorum meorum dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et abbatie beate Marie Vallium Sarnaii et monachis ibi servientibus Deo medietatem cujusdam masure quam habebam in parrochia sancti Nicholai de Vernoniel inter masuram Garini molendinarii ex una parte et chiminum domini regis ex altera tenendam et im perpetuum possidendam prefatis monachis et successoribus suis quiete et pacifice absque reclamatione aliqua mei vel heredum meorum in posterum facienda salvo tamen jure capitalium dominorum Hanc autem donationem et concessionem ego dictus Andreas et heredes mei dicte abbatie et monachis ibi Deo servientibus contra omnes gentes garantizare tenemur Et ut hoc firmum et stabile permaneat im posterum ego dictus Andreas presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCLX quarto mense maii