Charter Document - 05030645
Charter Number: | 05030645 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Poardus de Nemore et Agnes ejus uxor recognoverunt et confessi sunt se vendidisse et im perpetuum quittavisse religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii quoddam herbergamentum cum quodam orto eidem herbergamento adjacenti sicut se comportat ante et retro in longitudine et latitudine quod dicebant se habere apud Sarnayum contiguum domui liberorum defuncti Symonis dicti Divitis in censiva dictorum religiosorum ut dicebant quod herbergamentum movet de hereditate ipsius Poardi ut dicebant pro quadraginta libris parisiensibus [] Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio die jovis post Reminiscere