Charter Document - 05030644

Charter Document - 05030644


Charter Number: 05030644
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi tam presentes quam futuri quod ego Reginaldus le Serreurier et Margeria uxor mea de communi assensu nostro vendidimus et concessimus viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii unum ortum parvum situm in vico sancti Jacobi de Vernone sicut se proportat inter domum dictorum religiosorum que fuit Noire Boele ex una parte et muros domus sue ex altera et a domo nostra in qua manemus usque ad domum Roberti Dosusle pro quadraginta solidis parisiensibus nostris quitis [] Et ut hoc firmum et stabile permaneat in posterum presentem cartam de communi assensu nostro sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum die mercurii post festum sancti Albini anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tertio