Charter Document - 05030637

Charter Document - 05030637


Charter Number: 05030637
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1263
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Sparnonensi salutem in Domino Noveritis quod Johannes de Sarqueusia armiger junior morans apud Hararvillam et Amelina uxor ejus asserentes se habere possidere et percipere tres sextarios bladi et tres sextarios avene annui redditus in granchia religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarneii sita apud Orfinum ad dictum Johannem jure hereditario spectantes super decimam de Orfino concessisse religiosis predictis dictos tres sextarios bladi et tres sextarios avene annui redditus pro precio quindecim librarum turonensium de quibus dicti venditores tenuerunt se coram nobis pro pagatis in pecunia numerata renunciantes [] In cujus rei testimonium et munimen nos ad requisitionem parcium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio mense junio