Charter Document - 05030629

Charter Document - 05030629


Charter Number: 05030629
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1263
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Clemens dictus Rosel de Montibus Maria ejus uxor et Petrus dictus Major de Montibus asseruerunt quod ipsi habebant et percipiebant annuatim duos solidos parisienses augmentati census sive annui redditus super quadam pecia terre arabilis sita apud Athyesseur Ourge contigua chemino de Champaigne ex una parte et terre Johannis Cocherel ex altera ut dicebant que pecia terre continens quatuor arpenta vel circiter ut dicebant est religiosorum virorum abbatis et conventus Vallis Sernay ut dicebant Quos si quidem duos solidos parisienses annui redditus sive census predicti Clemens Maria et Petrus recognoverunt et confessi sunt se remisisse et im perpetuum quittavisse predictis abbati et conventui Vallium Sernay et eorum successoribus in futurum pro quadam pecia vinee continente circiter arpentum et dimidium sita apud Montes in vico qui vocatur Dorillart contigua vinee Margarite relicte defuncti Andree Regis in censiva domini de Montibus ad duodecim solidos parisienses ut dicebant dicti homines censuales et pro octo libris parisiensibus jam sibi solutis in pecunia numerata ut confessi sunt coram nobis renunciantes [] Datum anno Domini MCCLX secundo mense martio