Charter Document - 05030626
| Charter Number: | 05030626 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1263 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod cum inter religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarneii ex parte una et Johannem dictus Dolle Ebroicensis diocesis carnificem ex altera questio sive lis mota esset super eo videlicet quod dicti religiosi dicebant ipsum Johannem minus juste impedire quominus dicti religiosi possent pacifice possidere medietatem cujusdam domus site apud Vernonem quam domus medietatem Yvo Serjant et Auxendis ejus uxor defuncti eisdem religiosis im perpetuam elemosinam legaverant ut dicebat procurator ipsorum religiosorum tandem dictus Johannes quittavit penitus et expresse dictis religiosis in perpetuum dictam medietatem ab eisdem religiosis et causam habentibus ab eis perpetue et pacifice possidendam ita tamen quod si processu temporum predictus abbas inveniret ipsum Johannem aliquid jus habere in eadem medietate domus predicte quod eidem Johanni aliquid redderet prout videret expedire promittens dictus Johannes quod contra quittationem hujusmodi jure aliquo per se vel per alium non veniet in futurum In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem dicti Johannis fecimus sigilli nostri munimine roborari Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense februario Stephanus
