Charter Document - 05030622

Charter Document - 05030622


Charter Number: 05030622
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1263
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Guido dictus Briart miles salutem in Domino Noverint universi quod cum viri religiosi abbas et conventus Vallium Sarnaii haberent et diu est possiderent tredecim sextaria bladi scilicet medietatem de frumento et medietatem de ordeo annui redditus in granchia mea de Fontaneto reddenda annis singulis in octabis sancti Dyonisii racione admodiationis cujusdam decime quam dicti religiosi habebant et diu est possidebant apud Fontanetum quam decimam dicti abbas et conventus longo tempore jam elapso tradiderunt ad perpetuam admodiationem Odoni de Malo Nido et Jamene ejus uxori predecessoribus meis quorum heres in solidum existo pro dictis tredecim sextariis bladi annui redditus capiendis in granchia mea predicta Nos vero colloquium habentes super hoc ad invicem considerata utilitate mea volo laudo concedo et approbo quod dicti religiosi habeant teneant et perpetuo possideant in manu mortua in purum et perpetuum escambium pro dictis tredecim sextariis bladi quinque arpenta terre et unum quarterium sita in loco qui vocatur les Perreaus juncta ex una parte terre dictorum religiosorum et ex altera parte juncta terre capituli sancti Exuperii de Corbolio et quinque quarteria terre similiter juncta ex una parte terre defuncti dicti Eschape et ex alia parte juncta terre Margarite la Fornere promittens [] Sedila vero uxor mea predictum escambium laudavit voluit et concessit et quicquid juris in predictis arpentis terre habebat vel habere poterat ratione dotis vel dotalicii seu alio quoquomodo dictis religiosis quitavit penitus in futurum In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras pro me et uxore mea dedi dictis religiosis sigillo meo proprio sigillatas Actum anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense januario