Charter Document - 05030621
Charter Number: | 05030621 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Guido dominus Caprosie salutem Noverint universi quod nos volumus et concedimus quod viri religiosi prior de Vallibus Sarneii et prior sancti Pauli de Alneto qui pro tempore fuerint accipiant singulis annis in censu nostro de Caprosia in crastino Omnium Sanctorum viginti libras parisienses distribuendas fideliter et devote pauperibus parrochiarum de Caprosia de Sancto Remigio de Sancto Paulo et in aliis parrochiis Caprosie propinquioribus in burellis et calciamentis prout melius anime mee viderunt expedire de quibus viginti libris dabunt dicti priores singulis annis Hospicio Dei de Caprosia usque ad valorem quatuor librarum in pitantia pauperum infirmorum sicut in testamento nostro plenius continetur Si autem predictus census non suffecerit ad solutionem predictarum viginti librarum volumus et precipimus quod defectus sive residuum accipiatur in prepositura nostra de Caprosia In cujus rei testimonium et munimen Herveus miles filius noster karissimus sigillum suum una cum sigillo nostro presentibus duxit apponendum Datum anno Domini MCCLX secundo mense januario