Charter Document - 05030608
Charter Number: | 05030608 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi tam presentes quam futuri quod nos Johannes dictus de Porta burgensis de Neaffle le Chastel et Petronilla uxor mea pro salute animarum nostrarum dedimus et concessimus in puram et perpetuam elemosinam viris religiosis abbati et conventui beate Marie de Vallibus Sarnaii ubi nostram elegimus sepulturam omne illud quod habebamus ratione emptionis seu conquestus in quadam domo sita in vico sancti Jacobi de Vernone inter domum Raginaldi le Serreurier ex una parte et domum Nicholai le Tailleor ex altera tenendum et in perpetuum possidendum predictis religiosis libere et quiete absque ulla reclamatione nostri vel heredum nostrorum in posterum facienda salvo tamen jure capitalium dominorum Hanc autem donationem et concessionem nos et heredes nostri predictis religiosis contra omnes gentes secundum posse nostrum bona fide garantizare tenemur Et ut hoc firmum et stabile permaneat in futurum presentem cartam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno Domini MCC sexagesimo mense decembri