Charter Document - 05030607
Charter Number: | 05030607 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi tam presentes quam futuri quod ego Theophania dicta Mulgoe vidua pro salute anime mee et antecessorum meorum dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et abbacie beate Marie de Vallibus Sarnaii et monachis ibi Deo servientibus in qua videlicet abbacia meam elegi sepulturam tres solidos parisienses annui redditus predictis monachis de me et heredibus meis in festo Omnium Sanctorum annuatim persolvendos assignatos super totam masuram meam que dicitur de Corbel sicut se habet et comportat in longum et in latum inter vineam Gilleberti Quoquerel ex una parte et vineam Agnetis la Bequete ex altera tenendos et in perpetuum possidendos et recipiendos sicut supradictum est predictis monachis libere quiete et pacifice absque ulla contradictione mei vel heredum meorum de cetero facienda salvo tamen jure capitalium dominorum et ego etiam dicta Theophania et heredes mei dictos tres solidos parisienses annui redditus dictis monachis contra omnes gentes garantizare tenemur Et ut hoc firmum et stabile permaneat et duret in posterum ego dicta Theophania vidua presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCC sexagesimo mense octobri