Charter Document - 05030592
Charter Number: | 05030592 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod dominus Bernardus presbiter sancti Nicholai de Cardineto Parisiensis et Bertaudus dictus Imperator asseruerunt se esse exequtores testamenti defuncti Petri Guillelmi asseruerunt eciam quod dictus defunctus tempore quo vivebat habebat tenebat et possidebat quamdam terciam partem cujusdam masure site apud Yvriacum in censiva sancti Martini de Campis Parisiensis contigue terre Johannis de Compendio ut dicebant Quam terciam partem ipsi asserentes se posse vendere prout ex beneficio testamenti competebat eis ut dicebant prout se comportat recognoverunt dicti exequtores nomine exequtorio dicti defuncti et pro dicti defuncti voluntate adimplenda ut dicebant se vendidisse et in perpetuum quittavisse venerabili viro Petro de Braya Parisiensi canonico pro sex libris tresdecim solidis et quatuor denariis parisiensibus jam solutis eisdem a dicto emptore in pecunia numerata sicut confessi sunt coram nobis Et promiserunt dicti exequtores [] Preterea Johannes dictus Chatri Garnerus Helluini et Guillelmus Vincencii laudaverunt voluerunt et concesserunt dictam venditionem et dictam masuram eidem emptori quictaverunt penitus et expresse fide prestita corporali Datum anno Domini M ducentesimo L nono mense octobri