Charter Document - 05030582

Charter Document - 05030582


Charter Number: 05030582
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1258
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Johannes dominus Brueriarum et ego Thomas miles frater ejus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod nos volumus et concedimus et approbamus quod dilecti nostri in Christo abbas et conventus Vallium Sarnaii teneant et possideant in manu mortua in futurum libere et pacifice omnia quecumque titulo donacionis seu titulo empcionis seu quolibet acquisitionis genere et titulo acquisierunt usque ad presens tempus in feodo nostro apud Bercherias et in confinio dicte ville et eciam in feodo nostro de Brueriis et specialiter omnia illa que acquisierunt a Theobaldo de Piovillari milite Hugone Pagani et Guerinno de Bercheriis armigeris tam in domibus quam in terris vineis feodis censibus nemoribus et quibuslibet rebus aliis qualescumque et quantecumque et ubicumque existant volentes et concedentes [] In cujus rei testimonium et munimen predictis religiosis presentes litteras dedimus sigillorum nostrorum impressione munitas Datum anno Domini MCC quinquagesimo septimo mense martio