Charter Document - 05030573
Charter Number: | 05030573 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Petrus de Bretigniaco miles salutem in Domino Noverint universi quod cum contencio esset et diu fuisset inter me ex una parte ac viros religiosos abbatem et conventum Vallium Sarnaii ex altera super eo videlicet quod dicti religiosi cum magna instantia petebant quod ego efficerem et procurarem quod sancti Phileberti de Bretigniaco et sancti Petri de Monte Letherici rectores remitterent dictis religiosis duos modios vini pressoragii de quibus habendis et percipiendis in pressorio seu torculari dictorum religiosorum de Fous dicti rectores per longum tempus sunt in pacifica possessione et diu fuerunt antequam dictis religiosis vendidissem pressorium predictum cum censu et pertinentiis pressorii memorati et hoc peterent religiosi predicti illa precipue ratione quia ego illo tempore quo eisdem religiosis vendidi dictum pressorium cum censiva et pertinentiis ipsius reticui in ipso venditionis premisse contractu dictum pressorium dictis duobus modiis vini predicti esse honeratum sicut erat hoc etiam alia racione peterent videlicet quia ego in contractu venditionis premisse promiseram me eisdem religiosis dictum pressorium reddere et liberare ab omni honere et servitute qualibet exhoneratum quittum et liberum prout in litteris officialis curie Parisiensis super hoc confectis plenius continetur tandem mediantibus bonis viris inter me ex una parte et dictos religiosos ex altera talis pacis compositio intercessit quod ego promisi et promitto et obligo me aliqua recompensatione mediante effecturum curaturum et procuraturum erga dictos rectores quod ipsi dictos duos modios vini quos in dicto pressorio habent et diu est habuerunt et perceperunt dictis religiosis quittabunt et remittent im perpetuum et omnino Quod si istud efficere non valerem ex nunc in futurum volo statuo et concedo quod sepe dicti religiosi in pressorio meo de Bretigniaco habeant et percipiant in modum recompensationis duos modios vini de pressoragio quolibet tempore vindemiarum ita boni et equivalentis quale est illud vinum quod dictis rectoribus reddent et reddere consueverunt Iterum bona fide promitto quod modis omnibus quam citius commode fieri poterit procurabo erga dominos feodales in quorum feodo pressorium meum de Bretigniaco predictum situm est quod recompensationem predictam ipsis religiosis a me sic factam laudabunt et concedent et super hoc dictis religiosis litteras suas patentes sigillis suis munitas prestabunt continentes quod dictos duos modios vini in pressorio meo predicto de Bretigniaco dicti religiosi possint in futurum in manu mortua tenere et pacifice possidere Insuper promitto quod infra instans festum beati Johannis Baptiste super hac compositione litteras officialis curie Parisiensis quales super melius fieri poterunt cum expresso et personali assensu et accessu uxoris mee coram dicto officiali fieri procurabo Ego vero ad omnia et singula premissa me et heredes et successores meos honero et obligo ac in futurum honeratos taliter et obligatos relinquo In cujus rei testimonium presentes litteras dictis religiosis prestiti sigilli mei impressione munitas Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense aprili