Charter Document - 05030571

Charter Document - 05030571


Charter Number: 05030571
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Ruppefortensi salutem in Domino Noverint universi quod Symon de Bandevilla miles et Adelicia ejus uxor asseruerunt coram nobis quod ipsi in modum permutationis excambiaverant religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii duo arpenta prati in uno tenenti sita subtus Bandevillam tenentia ut dicunt cuidam rivulo qui dicitur Gacellum Martini pro uno modio bladi quem dicti religiosi habebant et diu habuerant annui redditus in granchia eorumdem de campi parte Bandeville volentes et concedentes quod dicti religiosi sicut antea dictum modium bladi in manu mortua tenebant ita dicta duo arpenta prati in manu similiter mortua teneant ac possideant in futurum Promiserunt autem [] In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Symonis militis et ejus uxoris presentes litteras sigillo curie nostre fecimus sigillari Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense aprili