Charter Document - 05030561

Charter Document - 05030561


Charter Number: 05030561
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Johannes de Arseio armiger asseruit et recognovit coram nobis quod dominus Philipus de Arseio miles frater ejus ut dicebat habebat et percipiebat annuatim super duobus arpentis terre arabilis sitis ut dicitur in territorio quod vocatur Praeria in feodo ut dicitur venerabilis viri Guidonis de Nealpha decani sancti Martini Turonensis quandam gelinam quam siquidem gelinam si de voluntate et assensu dicti decani domini feodi ut dictum est processerit recognovit se nomine dicti militis fratris sui vendidisse et im perpetuum quitavisse viris religiosis abbati et conventui Vallis Sarneii pro viginti solidis parisiensibus jamdicto Johanni solutis in pecunia numerata sicut confessus est coram nobis renuncians [] Quod autem audivimus hoc testamur salvo jure alieno Datum anno Domini MCCL sexto mense junio et die sabbati ante Trinitatem B[ertaudus] de Ca[stris]