Charter Document - 05030560

Charter Document - 05030560


Charter Number: 05030560
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Johannes de Arseio armiger recognovit et confessus est coram nobis se in manu mortua posuisse duo arpenta terre arrabilis sita versus Breteschiam in territorio quod vocatur la Haiee Pedis Loti in feodo ipsius Johannis ut dicebat abbati et conventui Vallis Sarneii pro quadraginta solidis parisiensibus jam sibi solutis in pecunia numerata sicut confessus est coram nobis renuncians [] Asseruit eciam coram nobis Johannes predictus quod dicta duo arpenta terre arabilis legata erant dictis abbati et conventui im puram et perpetuam elemosinam de elemosina et legato relicte defuncti Gilonis de Nealpha Castri Retinuit autem dictus Johannes in dictis duobus arpentis terre arabilis duodecim denarios annui census videlicet sex denarios pro quolibet arpento superius nominato sibi et heredibus suis im perpetuum solvendis annuatim in festo sancti Remigii ab abbate et conventu superius nominatis Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto mense junio et die veneris ante Trinitatem Bertaudus de Castris