Charter Document - 05030555
| Charter Number: | 05030555 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis ego Theobaldus de Piatovillari miles salutem in Domino Notum facio quod cum haberem ex hereditate mea et tanquam meas possiderem quamdam peciam terre arabilis tria sextaria seminis capientem sitam apud Crucem Sancti Germani contiguam chimino Drocensi ex una parte et ex altera parte terre Christiani Benedicti in feodo Guillelmi de Carnoto militis et quamdam aliam peciam terre arabilis capientem dimidium modium seminis sitam apud Harevillam contiguam terre Georgii dicti Mallart nunc defuncti ex una parte et ex altera parte terre Garini de Magno Campo et quamdam aliam peciam terre arabilis quatuor sextaria seminis capientem sitam apud Bereherias la Meingot ante domum hominis dicti Flori et quartam partem nemorum de Brocin cum fundo seu solo suo que quidem nemora sita sunt in feodo Raginaldi Brocin militis item cum haberem et perciperem et consuetus essem percipere et habere jure hereditario de annuo redditu in crastino festi Omnium Sanctorum super herbergamento Gaufridi dicti Parvi sito apud Bercherias predictas octo solidos censuales et quamdam gallinam item cum haberem et possiderem ex dicta hereditate mea quoddam feodum quod quedam mulier que vocatur domina Menendis de Forneaus a me tenet et possidet ad feodum et homagium item cum haberem et perciperem et consuetus essem habere et percipere jure hereditario annuatim in festo sancti Remigii super herbergamentum Droconis dicti Vicini sito apud dictas Bercherias duodecim denarios censuales et super herbergamento Bone Femine sito apud dictas Bercherias unam pictavinam et super herbergamento Simonis dicti Hermant apud dictas Bercherias sito quamdam aliam pictavinam et super herbergamento Stephani dicti Gachonis apud dictas Bercherias sito unum obolum et super herbergamento Hodoini carnificis apud dictas Bercherias sito unum denarium et super herbergamento Stephani Normanni apud dictas Bercherias sito duos denarios censaales Ego predictus Theobaldus de Piatovillari miles res predictas omnes et singulas et quicquid juris in eis omnibus et singulis habebam et habere poteram vendidi et nomine venditionis concessi ad usus et consuetudines patrie religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnai pro quinquaginta quinque libris carnotensibus quas ego confiteor me recepisse et habuisse a dictis religiosis in pecunia numerata et de quibus me teneo pro pagato ab eisdem renuncians [] Et ut hec robur in perpetuum obtineant firmitatis ego predictus Theobaldus dictis religiosis dedi presentes litteras sigilli mei munimine roboratas Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto mense decembri
