Charter Document - 05030552

Charter Document - 05030552


Charter Number: 05030552
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Guillelmus dictus de Carnoto miles dominus de Ver in Domino salutem Ad omnium volo noticiam pervenire quod Hugo Pagani armiger vendidit et nomine vendicionis concessit abbati et conventui Vallium Sarnaii quoddam herbergamentum situm in villa de Berchieresle Meingot contiguum ex una parte domui et masure Leodegarii Danielis ex alia parte domui et masure Robini dicti Vicini item tres minas semeure terre arabilis dicto herbergamento contiguas item duos denarios annui census super domo et masura Mathee relicte Arnulphi dicti le Gouz que omnia movent ex hereditate dicti Hugonis Hanc autem venditionem ego Guillelmus predictus predictarum rerum in secundo loco feodalis dominus abbati et conventui predictis confirmo volens et concedens quod prefati religiosi herbergamentum tres minas terre semeure et duos denarios annui census predictos sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi sine aliquo censu vel quolibet alio honere libere et pacifice et in manu mortua teneant et possideant in futurum me et heredes meos quantum ad hoc obligans et in futurum obligatos relinquens In cujus rei testimonium et munimen dedi dictis religiosis presentem cartulam sigilli mei impressione munitam Actum anno Domini M ducentesimo quinquagesimo sexto mense novembri