Charter Document - 05030544

Charter Document - 05030544


Charter Number: 05030544
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1254
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Pissiacensis salutem in Domino Notum facimus quod Symon Colinus et Johannes liberi Clementis du Perron et Johannes Michael frater ejus clerici Guillotus et Phillippa liberi defuncti Symonis dicti Couroucié confessi sunt quod Gellanus dictus draparius de Tyvervalle dum viveret et Maria ejus uxor vendiderunt quitaverunt et nomine venditionis penitus concesserunt religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii quandam peciam terre arabilis de conquestu eorumdem Gellani et Marie moventem circa duo sextaria seminis continentem quam habebant sitam in feodo Roberti de Pissiaco militis domini de Aveneriis contiguam prato dictorum monachorum des Esbisouers ex una parte et ex alia vie que ducit de dicta granchia ad Buxeriam pro viginti libris parisiensium sibi quitis de quibus idem Gellanus dum viveret et Maria ejus uxor receperunt a dictis monachis sexaginta et decem solidos parisiensium tantummodo in pecunia numerata Dicta vero Maria et predicti liberi confessi sunt se recepisse a dictis monachis residuum pecunie supradicte videlicet sexdecim libras et decem solidos parisiensium de quibus se tenuerunt coram nobis plenarie pro pagatis Quam venditionem omnes predicti liberi laudaverunt voluerunt et concesserunt ratam gratamque penitus habuerunt promittentes [] In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras ad peticionem parcium predictarum sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto mense novembri