Charter Document - 05030538

Charter Document - 05030538


Charter Number: 05030538
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1254
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Garinus de Bercheriis armiger salutem in Domino Notum facio quod Petrus dictus Sale e Maria ejus uxor vendiderunt et nomine venditionis concesserunt pro precio duodecim librarum carnotensium sibi jam solutarum Roberto dicto Havart unam peciam terre circiter duo sextaria seminis continentem sitam apud Petram Blanchardi in censiva mea totum jus quod in dicta terra habebant in manu mea resignantes et ego tanquam dominus ad petitionem dictorum Petri et ejus uxoris dictum Robertum de eadem terra prout moris est investivi Dictus vero Robertus saluti anime sue providere cupiens divine pietatis intuitu in puram et perpetuam elemosinam religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii donatione inter vivos dedit et concessit terram predictam michi tanquam domino instantissime supplicans quatinus sustinerem quod dicti religiosi imperpetuum et in manu mortua sepe dictam peciam terre possent tenere et tenerent Ego vero primo et principaliter divino respectu et dictorum monachorum amore et dicti Roberti ad ultimum devictus instancia volo et concedo quod dicti religiosi pretaxatam terram eis a prefato Roberto collatam in manu mortua teneant in perpetuum et in pace sex denarios censuales carnotenses quos in eadem terra annis singulis in festo sancti Remigii percipere consueveram eisdem religiosis donans et quittans omnino Volo insuper et concedo et propter hoc a dicto Roberto et dictis monachis quadraginta solidos carnotenses habui et percepi ut sepe dicti monachi sepe dictam terram liberam et quittam ab omni honere censuali et ab omni qualibet alia consuetudine teneant in manu mortua im perpetuum et in pace sine aliqua mei vel heredum meorum reclamatione nichil penitus juris ratione dominii seu quolibet alio modo retinens in terra predicta sed totum transferens in religiosos predictos et quantum ad omnia premissa et singula me et heredes et successores meos obligo et relinquo im perpetuum obligatos In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras dedi religiosis predictis sigilli mei impressione munitas Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio mense marcio