Charter Document - 05030536

Charter Document - 05030536


Charter Number: 05030536
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus hec visuris officialis Rothomagensis salutem in Domino Noveritis quod Ricardus dictus Prepositus de parrochia des Molineaus tunc temporis recognovit se et heredes suos teneri annuatim in festo sancti Nicholai viris religiosis abbati et conventui Vallis Sarnaii in octo solidis turonensibus ratione dimidie acre prati site ut dicitur apud Molineaus inter pratum Symonis dicti Prepositi ex una parte et pratum Ricardi le Moliner ex altera sicut se proportat ab uno fossato usque ad aliud ita quod pro unaquaque die in qua post quindenam dicti termini ipse Ricardus vel heredes sui fuerint in mora solutionis faciende sex denarios turonenses nomine pene dictis religiosis vel eorum mandato solvere tenebuntur In cujus rei testimonium sigillum curie Rothomagensis ad instantiam partium salvo jure cujuslibet presenti scripto duximus apponendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio mense marcio die mercurii post Invocavit me