Charter Document - 05030535
| Charter Number: | 05030535 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Johannes de Monte Everino et Emelina ejus uxor recognoverunt se vendidisse et quittavisse Guillelmo matriculario Sancti Victoris Parisiensis et ejus heredibus pro centum et quindecim solidis parisiensibus quandam domum sitam Parisius juxta portam Sancti Victoris in vico qui vocatur vicus Murorum contiguam domui Sellonis Mostardarii ex una parte et domui Hugonis dicti de Elemosina ex altera in censiva beate Marie Parisiensis ad decem et octo denarios parisienses tantummodo ut dicitur censuales cujus domus muri sunt medietarii sicut dicta domus se comportat ut dicebant dicti venditores Promittentes [] Ad hec Hugo dictus de Elemosina pater dicte Emeline predictam venditionem voluit laudavit et acceptavit et de non veniendo contra jure aliquo fidem in manu nostra prestitit corporalem Et de recta garentia ferenda dicti venditores quandam domum quam dicebant se habere Parisius in vico qui dicitur vicus Putei contiguam domui Richardi de Poncello Bevre eidem Guillelmo et ejus heredibus in contraplegium obligarunt Datum anno Domini millesimo CCL tercio mense octobri
