Charter Document - 05030530

Charter Document - 05030530


Charter Number: 05030530
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1253
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Pissiacensis salutem in Domino Notum facimus quod Theboudus dictus le Fiéfié de Vernolio dedit et concessit coram nobis pro remedio anime sue religiosis viris abbati et conventui de Sarnayo in puram ac perpetuam elemosinam a dictis religiosis im perpetuum pacifice posidendam quintam partem cujusdam pecie terre arabilis quam habebat sitam subtus Broillart super Secanam in dominio heredum de Marliaco ad sex denarios parisienses censuales in festo sancti Remigii annuatim im posterum persolvendos prout idem Theboudus asseruit coram nobis Confessus fuit etiam coram nobis dictus Theboudus se vendidisse et nomine vendicionis penitus concessisse dictis religiosis totum residuum terre pecie supradicte pro quatuor libris parisiensibus sibi quitis de quibus se tenuit coram nobis plenarie pro pagato Et fidem prestitit in manu nostra corporalem idem Theboudus quod contra elemosinacionem et donacionem et vendicionem istas non veniet aliquatenus in futurum Insuper Guillermus le Fiéfié filius dicti Teboudi et Alipdis relicta defuncti Lamberti le Fiéfié elemosinacionem et vendicionem istas laudaverunt voluerunt et penitus concesserunt et fidem in manu nostra corporalem prestiterunt quod contra premissa vel aliquid premissorum venire de cetero nullatenus attemptabunt Promisit insuper dicta Alipdis [] In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras ad peticionem parcium predictarum sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio mense junio