Charter Document - 05030529
| Charter Number: | 05030529 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Pissiacensis in ecclesia Carnotensi salutem in Domino Notum facimus quod Gaufridus de Hunaria miles et Philippa uxor ejusdem vendiderunt et venditionis titulo concesserunt viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii sexdecim sextarios tam bladi quam avene annui redditus que habebant et percipiebant annuatim in quadam granchia dictorum religiosorum que dicitur les Ebisoers juxta Plesiacum ut dicebant que pertinebant ad ipsos ut dicebant ratione dotalicii seu donacionis propter nuptias eidem Philippe ab Almarico de Alneto armigero quondam marito suo tempore contracti inter eos matrimonii assignati pro precio viginti quatuor librarum parisiensium de quibus tenuerunt se plenarie pro pagatis Dicta vero Philippa de dicto dotalicio seu donacione propter nupcias et de omni jure quod ibidem habebat vel habere poterat quoquomodo de voluntate et mandato Gaufridi mariti sui predicti spontanea non coacta se in manu nostra desesivit Et nos ad petitionem Gaufridi et Philippe predictorum fratrem Leobaldum monachum dicti monasterii procuratorem nomine ipsius monasterii sesivimus de redditu supradicto et de omni jure quod ibidem habebant vel habere videbantur Promiserunt autem sepe dicti Gaufridus et Philippa [] In cujus rei probationem et testimonium ad petitionem predictorum Gaufridi et Philippe nos presentes litteras sigillo curie archidiaconi Pissiacensis in archidiaconatu duximus sigillandas Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo mense januario
