Charter Document - 05030522

Charter Document - 05030522


Charter Number: 05030522
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1252
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Agnes dicta de Parisius vidua recognovit se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam Heloysi dicte Magistre et Petro ejus filio clerico quamdam domum sitam ut dicitur apud Argentolium contiguam domui presbiteri de Argentolio in censiva Caritatum Sancti Dyonisii ut dicitur in tribus denariis tantummodo ut asseritur oneratam retento tamen eidem Agneti quamdiu vixerit vel usquequo religionem intraverit tantummodo usufructu et tali conditione adjecta quod dictus clericus predicta Heloysi vivente in dicta domo possit nichil juris reclamare nisi placuerit matri sue Voluit insuper et precepit dicta Agnes quod ipsa viam universe carnis ingressa seu religionem domus predicta fabrice ecclesie beate Marie Parisiensis remaneat obligata in tribus solidis parisiensibus censualibus eidem fabrice annis singulis persolvendis Voluit insuper et precepit dicta Agnes quod dicta Heloysis sine assensu filii sui predicti possit domum predictam vendere et distrahere pro sue libito voluntatis Promittens [] Quod autem audivimus hoc testamur Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo mense januario