Charter Document - 05030516
| Charter Number: | 05030516 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1251 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis Carnotensis salutem in Domino Noverint universi quod Guillermus dictus Gaullier recognovit defunctum Johannem de Essartis armigerum in testamento suo legasse et contulisse ecclesie beate Marie Vallium Sarnaii duos sextarios bladi annui redditus percipiendos et habendos ab abbate et conventu in dicta ecclesia commorantibus singulis annis ad festum sancti Remigii in granchia de Essartis quondam ad dictum Johannem pertinente Item recognovit idem Guillelmus dictam granchiam ad ipsum jure successorio devenisse Quibus recognicionibus factis dictus Guillelmus promisit se quolibet anno in dicto festo redditurum dictis abbati et conventui dictos duos sextarios bladi annui redditus ratione supradicti legati Et ad hoc faciendum idem Guillelmus se et heredes suos obligavit Item confessus fuit idem Guillelmus se debere dictis abbati et conventui quatuordecim sextarios bladi ratione dicti redditus non soluti a septem annis preteritis quos quatuordecim sextarios idem Guillelmus gagiavit et se dictis abbati et conventui fide media redditurum promisit infra festum sancti Remigii proximo venturum Datum anno Domini MCC quinquagesimo mense marcio
