Charter Document - 05030514

Charter Document - 05030514


Charter Number: 05030514
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis frater Stephanus prior de Jardiis Parisiensis dyocesis ordinis de Tyron salutem in Domino Notum facimus quod nos ratas habemus et gratas donacionem et venditionem quas fecit Laurencius filius quondam defuncti Andree de Solario religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii de quadam pecia vinee sita in territorio quod vocatur Thoolinne juxta Marliacum contigua vinee dictorum abbatis et conventus ex una parte et vinee Petri Falconis ex altera onerata in sex sextariis vini annui redditus nobis et successoribus nostris singulis annis reddendis apud Marliacum Promittimus enim bona fide quod quandiu in dicto prioratu fuerimus contra donacionem et vendicionem predictas nullatenus veniemus salvis nobis sex sextariis vini annui redditus antedictis In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum anno Domini M ducentesimo quinquagesimo mense februario