Charter Document - 05030513

Charter Document - 05030513


Charter Number: 05030513
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis P[etri] ecclesie Parisiensis archidiaconi salutem in Domino Notum facimus quod Rogerus dictus Mercerius et Petronilla ejus uxor recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quittavisse Simoni dicto Haomsi et Aceline ejus uxori ac eorum heredibus pro decem et octo libris parisiensibus eisdem venditoribus jam solutis in pecunia numerata prout ipsi confessi sunt coram nobis renunciantes quantum ad hoc exceptioni non numerate pecunie sibi non tradite non solute quandam domum quam dicebant habere et possidere ex hereditate dicti Rogeri apud Montem Letericum ante forum contiguam ex una parte domui defuncti Herberti dicti Magistri et ex alia parte domui predicti Simonis in censiva regis Francie ad tres denarios tantummodo censuales in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste annuatim ut dicitur persolvendos promittentes [] Et de dicta venditione tenenda et garantizanda et de non veniendo contra et de pena solvenda cum omnibus rectis constamentis si dicta venditio retrahatur dominus Petrus presbiter de Pentino frater dicti Rogeri et Emelina mater ipsorum presbiteri et Rogeri se constituerunt plegios uterque in solidum et per fidem Quod autem audivimus hoc testamur salvo jure in omnibus alieno Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo mense februario