Charter Document - 05022124
Charter Number: | 05022124 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Excommunication |
Date: | 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel personas inhibi constitutas suspencionis excommunicacionis vel interdicti sentenciam promulgaverint sive eciam in mercenarios vestros pro eo quod decimas non solvitis sive aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt seu benefactores vestros pro eo quod aliqua beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adjuverint in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur eandem sentenciam protulerint ipsam tanquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam nec littere ille firmitatem habeant quas tacito nomine Cysterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum privilegioram constiterit impetrari []