Charter Document - 05021278
Charter Number: | 05021278 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Radulphus de Copigneio clericus de assensu et voluntate omnium heredum meorum vendidi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Doens tunc temporis decano christianitatis Vernonis domos meas quas tenebam de abbacia Sarnaii que sunt de feodo ecclesie beate Marie Vernonensis pro centum libris parisiensibus quas inde presencialiter recepi tenendas et jure hereditario possidendas sibi et heredibus suis liberas et quietas et absolutas ab omnibus ad me vel ad heredes meos pertinentibus per viginti solidos parisienses annui redditus reddendos predicte abbacie de Sarnaio in festo Omnium Sanctorum Hanc autem venditionem ego dictus Radulphus et heredes mei predicto Rogero et heredibus suis contra omnes garantizare tenemur ad usus et consuetudines Vernonis Quod ut firmum robur in posterum obtineat presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Testibus hiis Mauricio de Rothomago Johanne de Inferno Johanne de Sancto Vincentio Ricardo de Sancta Genovefa Guillelmo de Vernoniel presbiteris magistro Johanne Blondel clerico Martino tunc preposito Vernonensi Simone Piquet Stephano preposito Ricardo Gervasii Ricardo Calot Odone de Biseio et pluribus aliis Actum anno Domini MCC vicesimo septimo mense aprillis