Charter Document - 05021087

Charter Document - 05021087


Charter Number: 05021087
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Ricardus de Harecuria assensu et voluntate Johannis fratris mei concessi et tradidi Philippo de Valle Racherii pro servitio suo totum illud tenementum quod Villelmus de Revilli tenebat de feodo meo apud Magnam Coronam scilicet in masuris in terris lucrabilibus in pratis et in aliis rebus tenendum eidem Philippo hereditarie quiete libere et absolute de omni tallagio auxilio relevatione et omnibus serviciis pro dimidio [] reddendo mihi ad festum sancti Johannis Baptiste apud Rothomagum [] Ut autem hoc stabile permaneat scripto meo et presenti carta confirmavi testibus hiis domino Petro le Brun milite domino Roberto de Rommeis milite Johanne Luca Nicholao de Diepa Rogero Grosso Johanne Grongnet Hugone preposito Willelmo de Renouvilla Philipo filio Salomonis Parvi et multis aliis