Charter Document - 05021054
Charter Number: | 05021054 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1179 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Symon comes Ebroicarum et dominus Montis Fortis omnibus in perpetuum notum esse volo tam futuris quam presentibus quod ego in perpetuam elemosinam pro remedio anime mee necnon et patris et matris mee dedi Deo ac monachis sancte Marie de Sarnaio quamdam domum apud Sparnonem ab omni consuetudine liberam et inmunem necnon et hospitem in eadem domo manentem eadem libertate quietum sicut et Bonis Hominibus de Molinello feci Quod ne oblivione deleatur aut a posteris infirmetur scripto mandavi et sigilli mei impressione confirmavi Actum apud Gambeis anno Verbi incarnati M centesimo septuagesimo nono Testis Radulphus Galopins Fulco capellanus Radulphus del Rochei