Charter Document - 05021049
Charter Number: | 05021049 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1178 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ego Theobaldus Blesensis comes et Francie senescallus tam futuris quam presentibus notum facio quod ecclesie beate Marie de Vallibus pro remedio animarum patris et matris mee et pro anima mea concessi in perpetuum in civitate mea Carnoti habere servientem omnino liberum unum de burgensibus meis quem voluero et nunc presencialiter dedi eis Guiardum Corbini cum predicta libertate Cum autem Guiardus morietur vel pro voluntate monachorum removebitur ego si volente Deo superstes ero eis alium dabo et sic quociens eorum serviens vel morietur vel removebitur quod similiter in perpetuum facient omnes heredes mei qui domini erunt predicte civitatis quod ne oblivione deleri possit aut a posteris infirmari litteris commendo et sigilli mei impressione confirmo Testes inde sunt Philippus de Caprosa Herbertus marescallus Fulco camerarius Gaufridus scriptor meus Theobaldus de Sancto Karauno Actum Carnoti anno incarnationis dominice MCLXXVIII Datum per manum Huldrici cancellarii