Charter Document - 05020512

Charter Document - 05020512


Charter Number: 05020512
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1250
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Johannes de Villaines et Milo frater ejus armigeri asseruerunt quod ipsi habebant et percipiebant de annuo redditu in granchia des Esbysoers monachorum de Sarnayo triginta sextarios avene et quindecim sextarios bladi ex successione defuncti Symonis de Alneto armigeri quondam patrui dictorum fratrum eo tamen deducto et excepto quod nobiles mulieres domine Petronilla domini Bochardi de Regoulant et Philippa domini Gaufridi de la Huaniere militis uxores cum quibus postremo contraxerunt modo percipiunt et percepture sunt quoad vixerint medietatem et aliquantulum plus de dictis quadraginta quinque sextariis ratione doarii sui ex parte defunctorum Amalrici de Alneto armigeri et dicti Symonis cum quibus primocontraxerunt matrimonium videlicet dicta Petronilla cum ipso Symone dicta vero Phylippa cum ipso Amalrico ut dicebat Quos si quidem quadraginta quinque sextarios annui redditus tam bladi quam avene predictos necnon quicquid in presenti competebat et competere poterat ex successione predicta quoquomodo in granchia supradicta iidem fratres coram nobis vendiderunt et quittaverunt in perpetuum venerabili viro domino Guidoni de Nealfla decano Turonensi domino feudi in quo dictus redditus consistit ut dicebant pro precio septies viginti librarum parisiensium renunciantes [] In cujus rei testimonium ad petitionem dictorum fratrum salvo jure alieno presentibus litteris sigillum curie Parisiensis fecimus apponi Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo mense []