Charter Document - 05020509
Charter Number: | 05020509 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Guillelmus clericus filiusquondam defuncti Luce de Cimiterio dedit et concessit donatione inter vivos religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii in perpetuum quoddam arpentum terre site ut dicitur apud Athies in loco qui dicitur Fossa Supra Limitem in censiva ecclesie Beati Maglorii ad duos sextarios vini quemdam boisellum avene et obolum annui redditus ut dicebant Item quarterium quoddam vinee site ut dicitur in clauso in censiva Johannis Asnerii clerici ad quatuor denarios ut dicitur censuales Item tria quarteria terre site in campo qui dicitur Aquaticus in censiva Johannis de Bellomonte ut dicitur ad sextos denarios ut dicitur censuales Que omnia sita sunt apud Athies ut dicebat Promisit enim dictus Guillelmus [] Johannes vero dictus de Cimiterio frater dicti Guillelmi donationem et concessionem predictas voluit et concessit et quitavit predictis abbati et conventui in perpetuum quicquid juris et dominii habebat et habere poterat in rebus collatis ut dictum est superius annotatis jure hereditario vel alio quoquomodo promittens idem Johannes [] Promisit insuper idem Johannes sub religione prestite fidei se effecturum curaturum et procuraturum quod Philippus de Cimiterio laicus frater ipsorum Guillelmi et Johannis et Petronilla soror dictorum fratrum premissa omnia et singula rata habebunt et grata et quictabunt per fidem res predictas in perpetuum abbati et conventui supradictis Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo mense novembri die martis post festum beati Martini hiemalis