Charter Document - 05020495
Charter Number: | 05020495 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Herveus cognominatus Desrae canonicus Carnotensis salutem in Domino Noverint universi quod ego acquisivi apud Bercheriasla Meingot terras que movent acapitulo sive ab ecclesia Carnotensi videlicet in quibus terris dictum capitulum sive ecclesia Carnotensis habet campi partem et teneo terras illas tamquam acquiramenta mea videlicet terras continentes sive comprehendentes circa sex modios et unum sextarium seminis quas terras ego emi videlicet a Stephano Claudo de Piatovillari terras continentes sive comprehendentes circa tres modios seminis et a Laurentia furnaria et sorore ejus terras continentes circa decem sextaria et ab Ermesendi furnaria circa duo sextaria et a Stephano Euthace circa tria sextaria et de terra que fuit Boteri circa quatuordecim sextaria et apud Crucem de Chaleto circa quatuor sextaria et apud Petrosas circa quatuor sextaria Insuper teneo unum herbergamentum apud Bercherias situm ante Crucem prope terras monachorum Vallium Sarnaii cum domibus et granchiis et viridario clausis ex omni parte de muro que predicta ego emi et acquisivi moventia a capitulo sive ab ecclesia Carnotensi Que omnia acquiramenta mea predicta terras domos granchias viridaria et herbergamentum meum cum appenditiis et redditus omnes pertinentes ad predicta do et concedo capitulo sive ecclesie Carnotensi simpliciter et absolute possidenda tenenda et habenda post decessum meum libere et quiete [] In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo meo sigillavi Datum anno Domini MCC quinquagesimo mense aprili