Charter Document - 05020491
Charter Number: | 05020491 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Pledge |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Guillelmus de Mesniliis subtus Montemfortem armiger recognovit quod abbas et conventus Vallis Sarnaii habent et sunt in possessione percipiendi singulis annis dimidium modium bladi in granchia sua que vocatur Chauveriacum in parrochia de Summo Campo Carnotensis diocesis que granchia ad ipsum devenerat per escambium a domino Galtero de Chauveriaco milite et Petro fratre dicti Galteri sicut idem Guillelmus asseruit coram nobis Et predictis Galtero et Petro pro arreragiis dicti dimidii modiibladi gagiavit idem Guillelmus coram nobis fide prestita corporali se redditurum dictis abbati et conventui quindecim sextarios bladi infra festum Decollationis beati Johannis Baptiste proximo venturum Promisit insuper dictus Guillermus quod infra dictum festum reddet dictis abbati et conventui dimidium modii bladi pro anno futuro ad reddendum dictum dimidium modium bladi singulis annis se et heredes suos quamdiu dictam granchiam tenuerint abbati et conventui predictis obligans coram nobis Promisit insuper sub prestita fide quod infra Ramos Palmarum in abbatiam Vallium Sarnaii plegios sufficientes adducet de hiis omnibus tenendis prout superius sunt expressa Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono mense februario