Charter Document - 05020487
Charter Number: | 05020487 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis ego Egidius dictus Fort Anier presbiter de Bries salutem in Domino Noveritis quod ego dedi contuli et concessi pro salute anime mee parentum benefactorumque meorum in puram et perpetuam elemosinam religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii tria sextaria terre arabilis semeure quorum duo sita sunt apud Sauceium juxta domum defuncti Johannis Nacart et tercium situm est in valle de Sauceio et unam peciam prati sitam retro domum dicti defuncti Johannis et sexaginta solidos carnotenses minuti census vel circa percipiendos annuatim in festo sancti Remigii apud Joiacum tam super terris arabilibus pratis vineis quam super quadam hostisia cum suis pertinentiis sita apud Joiacum quam heredes dicti defuncti Johannis possident Dedi etiam eisdem religiosis omne jus et dominium quod habebam in duobus sextariis terre semeure site apud Plantas et in una mina terre semeure arabilis site apud Sauceium que Gaufridus Burgaut nepos meus tenebat a me in feodum et omne jus et dominium quod habebam similiter in tribus minis terre semeure quas possidebat Mabilia soror mea cujus terre due partes site sunt apud dictas Plantas et tercia sita est in valle de Sauceio Et cum hoc dedi dictis religiosisomne jus et dominium quod habebam in quatuor solidis carnotensibus censualibus debitis annuatim ad festum sancti Remigii Mabilie sorori mee pro campi parte cujusdam pecie terre site juxta Campum Sancti Michaelis cum dictis tribus minis terre semeure que tenebat a me in feodum Que omnia et singula predicta movebant de feodo Johannis de Scroniis militis Dedi insuper eisdem religiosis duas pecias vinee sitas supra villam que dicitur Molendina Nova a parte Bercheriarum la Meingot et duodecim solidos carnotenses annui census singulis annis percipiendos apud Joiacum in festo sancti Remigii pro censu plantarum sitarum supra Molendina Nova que due pecie vinee et qui duodecim solidi censuales movebant de feodo Petri de Sancto Hylarione militis Omnia et singula predicta dedi eisdem religiosis sine revocacione cum omni jure et dominio quod in eis habebam vel habere poteram in futurum quacumque racione Hanc autem donacionem voluit predicta Mabilia soror mea approbavit et concessit quitans quicquid habebat vel habere poterat quoquomodo in singulis rebus prenotatis Dicta Mabilia soror mea in puram et perpetuam elemosinam dedit et concessit pro remedio anime sue et parentum suorum dictis abbati et conventui dictas tres minas terre semeure et dictos quatuor solidos censuales me presente volente et assentiente a quo dicta Mabilia dictas res tenebat in feodum Que vero Mabilia promisit se nichil de cetero per se vel per alium in rebus predictis in posterum reclamare Ad confirmationem omnium et singularum rerum prenominatarum presentes litteras sigillo meo proprio roboravi Actum anno Domini MCC quadragesimo nono mense novembri