Charter Document - 05020473
Charter Number: | 05020473 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Petrus filius defuncti Johannis dicti Foullet recognovit se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam ecclesie beate Marie Vallium Sarnaii et monachis ibidem Deo servientibus quoddam arpentum vinee vel circiter site ut dicitur apud Bruerias in territorio de Bechau Fontayne in censiva domine de Brueriis contiguum ut dicitur vinee Desiderii coopertoris retentotamen eidem Petro in dicto arpento vinee quoad vixerit usufructu Promittens idem Petras [] Quod autem audivimus hoc testamur salvo jure alieno Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono mense junyo